Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 241


Filia mi, visne esse vxor muris, quia non reperi fortiorem
ipso, cum non reliquerim etiam vnum de potentibus et dominantibus
quem non exquisiuerim et omnes indicauerunt
mihi ipsum murem? Visne igitur quod, inuocans Deum
meum, petam te muriculam effici, vt cohabites ei? Cui respondit
puella: Quicquid tibi placet, pater, fac. Et orauit
heremita Deum, et puella in muriculam est conuersa, et tradidit
ipsam muri, introducens eam in sui cauernam.
Induxi vero hanc parabolam propter seductorem, quia, si
igne combustus esses, nihilominus ad principium tue nature
redires et in radice tue prime creationis persisteres.
Et noluit rex sturnorum sociique eius acquiescere consilio
et verbis huius sturni. Coruus autem letificabat eos parabolis
et sermonibus, ita vt addebant ad diligendum eum et in ipso
confidendum. Et ait coruo rex sturnorum: Non est necesse te
comburi; nos ipsi vindicabimus te de alijs. Ait autem
coruus: Inueni gratiam in oculis regis sturnorum.
Et moram traxit cum eo, donec eius vulnera sanata fuerunt
et renata fuit caro sua et membra eius fortificata. Qui cum
stetisset ibi ettotum secretum regis sturnorum sciuisset, transuolauit
quadam die letanter et iuit ad regem coruorum
cui dixit: Gaudium vobis annuncio, quia tradidit Deus in
manu nostra inimicos nostros. Et ait rex: Quid ergo vides
esse faciendum? Ait ei coruus: Scito quod vniuersi sturni
manent omni nocte in quadam cauerna et ibi recolliguntur.
Nunc autem accipientes vnusquisque nostrum frusta lignorum
iuxta suum posse, supponentes cauernis sturnorum;
ego portans ignem ponam in lignis et, vobis flantibus ore
atque alis, accendatur. Quicumque enim de cauerna exierit,
comburetur, et qui intus manserit, morietur fumo et calore.
Fecerunt itaque corui sicut ille illis consuluit, et mortui sunt
vniuersi sturni incendio. Et redeuntes corui ad suum locum
vixerunt toto suo tempore confidenter et pacifice.

Torna all'inizio