Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 81


Incipit liber quartus
1
Post dicessum Regis in Siciliam, secundum vices, sicut iam
dictum est, que ab eo constitute fuerant, prememoratus comes
Adam ad regendum Aversam, militiam primus ingreditur; qui
dum se in eadem viriliter optimeque ageret, magnam de se in
militari strenuitate famam tunc divulgavit. Nam sepissima discursione,
eiusdem urbis exteriora circumquaque militando cohercuit,
ut ima ad portam eius usque vereretur accedere, verum
civitas ipsa tanta panis inopia iam angebatur, ut vix duo valde
pusilli panes de milio rothomagensi nummo mercarentur. Porro
milites, quibus Adam ipse preerat, circiter mille erant; ex quibus
ad arcendum Neapolim, alii in oppido quod dicitur Suma,
alii Acerris, nonnulli in munitione Cuculi, quam plures Averse
excubare iubentur.
2
Vero Neapolim tam pre timore Regis quam pro cibi
penuria, militum post non pauco numero abscendente, vix trecenti
remanserant, qui interdiu, etsi pro paucitate sui aperte resistere
non poterant, per noctis tamen silentium exeuntes, ignorantibus
illis, incendia predasque agebant. Cum ergo huiuscemodi infestationibus
et illi preliando alternarentur, comes Adam, appropinquante
vicis sue termino, ad sua repedavit; cui successit comes
Robertus filius Ricardi, scilicet fidelissimus Regis, virque bellicosissimus,
qui pro summa quam erga eundem Regem habuit
fidei sinceritate, tanto ab eo donatus est munere, ut Boianensis
comitatus sit magnificatus honore.

Torna all'inizio