Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 808


quia divinitus inspiratus, aliquantulas res
concedimus in Monasterio Sanctae Trinitatis,
quod aedificari jussimus in honore Sanctae
et Individuae Trinitatis, videlicet res,
quas bonae menoriae Hirmingarda genitrix
nostra per chartulam a quibusdam fratribus
Liutardo Diacono et Conrado germanis,
consentiente Liuprando genitore eorum,
conquisierat in singulis locis videlicet Sanctum
Desiderium Brilianum atque Lignari
cum omnibus pertinentiis, servis, et ancillis
cartulatis cum mobilibus et immobilibus,
dedimus et res quorumdam hominum
infidelium nostrorum Ursonis Castaldii, atque
Hitteri, similiter cum servis et ancillis,
cartulatis cum mobilibus et immobilibus,
ubicumque de omnibus illorum rebus
adinventum fuerit. Pari etjam modo donamus
res Camarocii cum servis similiter et
ancillis cum cartulatis, cum mobilibus et
immobilibus. Nihilominus et donamus res
Teobberti, qui ob nostram infidelitatem
Beneventum fugam petiit; simulque donamus
res Corvini, et res, quas Eccardus
Alamannus nobis per chartulam delegavit.
Nec non etjam et res quae fuerunt Gundi
uxoris Justoni, idest Curte de Monatiano,
et cuncta portione ejus, quam a viro suo
Justone in dote acceperat. Quae Gundi post
velamen religionis in adulterio cupulata in
placitum ante Judices Sacri Palatii nostrii
legaliter devicta est. Omnia autem hac
praecipimus, ut si intentio exorta fuerit a
publicis ministris tanquam de domnicatis
nostris per inquisitionem exigantur. Pro
nulla denique mallatura quispjam a Monachis
de praefato Monasterio, vel ab Advocato
eorum, totum quaerere audeat, quia
ob reverentjam Sanctae Trinitatis eidem
Monasterio concessimus. Concedimus etjam
in venerando loco, ut omnem compositionem
de cartulatis atque libellariis de ipso
Monasterio sibimet haeeant, et nullus exactor
publicus hoc inquirere audeat, sed in
quacumque compositione ceciderint in sua
potestate, hoc habeant, cuius cartulati esse
videntur; si quis autem ex Praesulibus, Ducibus,
Comitibus, Castaldionibus, Sculdasionibus,
seu quibuslibet publicae partis Officialibus,
nec non etjam discurrentibus Missis
nostris, supra taxato venerabili loco molestjam
vel inquietudinem intulerit, et hoc
nostrae auctoritatis, augustale munimentum
vel in minimo violasse convictus fuerit, immunitatis
nostrae mulctam, hoc est poenam
triginta librarum argenti sacratissimo loco
componere corripellatur. Et ut hoc certius
credatur, et attentius observetur manus
propriae inscriptione roboratum ac stabilitum¬
ex annulo nostro subter jussimus insigniri.
Signum manus Domni Ludovici Serenissimi
Imperatoris.
Giselbertus Presbyter et Notarius ex jussu
Imperatoris scripsi.
Data tertia Calendas Majas Indictione
septima.
Actum foris Civitate Ravenna ad Sanctum
Apollinarem, Anno Imperii Domni
Ludovici Serenissimi Imperatoris vicesimo
quinto. ”
Per idem tempus licet Imperator ad propria
reverteretur, non tamen Romanus Abbas

Torna all'inizio