Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 113


bene armati, omnes per ea loca, quibus fuerat eis preceptum,
cum vexillis et magno sonitu profecti sunt. Quod Laudenses
considerantes ac per portas, pusterlas aliaque loca, prout melius
visum eis fuit, se armatos dividentes et se obviam Mediolanensibus
opponentes, magnum prelium inter se commiscuerunt.
Ipsi namque Laudenses, qui ad pusterlam sancti Vincencii
cucurrerant, cum lanceis, ensibus atque lapidibus viriliter se
defendentes, statim duos de Mediolanensibus interfecere; quorum
unum dum quidam alius Mediolanensis ad se trahere
conaretur, ripa Adue supra quam stabat ei deficiente in ipsam
Aduam corruit ibique necatus est; ac multi ex aliis sunt
ad mortem vulnerati. Sed et ex Laudensibus plerisque vulneratis
nemo tamen tunc interfectus fuit. Illi autem, qui per
predictas portas iverant, magnum prelium a Laudensibus
receperunt, aliquibus ex eis cum sagittis et petreriis, que erant
intra civitatem, morti traditis. Sed illi Mediolanenses, qui
ad portam Papiensem duxerant gattos et petrerias, fere usque
ad fossatum recepti, prohicientes ignem cum ipsis petreriis
et pillottos seu sagittas igne accensos intra civitatem, Laudensibus
se robuste defendentibus opitulante Deo nihil eis nocere
valuerunt. Illi quoque, qui ad pusterlam de Silva Greca,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio