Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1923


CABIRUS Suarorum fluvius hostio portuosus.
CAICUS Misie fluvius est veniens a Theutranta loco ultra
Pergamum civitatem, que Theutranta iam pars Eolidis atque
Troadis fuit.
CAYSTRUS fluvius est labens preter Asyam paludem Asye,
ex Albanis iugis cadens, et civitatem abluit Ptele sub Pionio
monte.
CALAMAC Syrie fluvius est.
CALCANIUS Campanie fluvius est.
CALIBS Hispanie fluvius est, cuius aqua si temperetur ferrum
longe acrius aque violentia redditur quam sua fuerit ante
natura, adeo ut nullum approbent Hispani telum ni sumpserit
ex Calibe temperamentum.
CALYDON Etolie fluvius est, quem ego Acheloum puto, a
Calydone oppido Etolie quod preterfluit denominatum.
CALOR fluvius est in Samnio Benevento iunctus, clarus Caroli
regis Sycilie victoria et cede Manfredi.
CALICADNUS fluvius est propinquus Corico monti.
CALOS Mesie fluvius est.
CAMANDER fluvius est Troianus, qui aliter Xantus dicitur,
fama longe maior quam facto. Iunctus autem Symeonti paludem
faciunt que etiam Camander dicitur. Hinc ex Yda nati in
portum effluunt Acheorum. Ab hoc fluvio Hector Astyanactem
filium nominavit Camandrum.
CAMBISES fluvius est Hyrcanie ortum habens in montibus
Caucasi, cui cum propinquus ex Coraxici montis radicibus
erumpat Cyrus, abeuntes in diversa Hyberos et Hyrcanos longo
intervallo distantes irrigant. Inde longe a mari in uno eodemque
lacu sese recipiunt et in Hyrcanum sinum uno alveo
deveniunt.
CAMBRI fluvius est apud Seres qui Osseres vocantur, quod
latine sonat silvarum nobiles. Hi quidem mites sunt homines et
aqua profusa frondium depectunt caniciem, aliorum mortalium
consortium fugiunt et commercia appetunt.
CAMPICAPES Scytharum fluvius est Nomadas disterminans
et Georges. Verum sunt qui confluere eum dicant infra Albiam
una cum Borystene.

Torna all'inizio