Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 58


cum eo». Utrique par pena subscribitur: «Qui dormierit, inquit,
cum masculo coitu femineo, utrique operati sunt nefas,
morte moriantur; pecus quoque occidite». Qui habet aures
audiendi audiat, immo qui desipit resipiscat.
XXV
De pena huius sceleris.
(1) Pena docuit quid hec culpa promeruit: «Pluit enim
Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem
de celo». Noluit Deus cuiquam angelorum vel hominum
executionem huius pene committere, sed sibi ipsi vindictam
huius sceleris reservavit secundum illud: «Mea est ultio,
et ego retribuam eis». (2) Et ideo pluit Dominus a Domino,
videlicet a seipso, non imbrem vel rorem, sed sulphur et
ignem, sulphur super fetorem luxurie, ignem super ardorem
libidinis, quatinus pena similis esset culpe. Nec misisse
dicitur, sed pluisse, quatinus ipso verbo magnitudinem et
habundantiam pene notaret. Nemini pepercit oculus eius,
sed omnes simul exstinxit. Uxorem quoque Lot, que
retro respexit, in statuam salis mutavit; nec solum urbes,
sed et omnem regionem circumiacentem in mare mortuum
et vallem salinarum convertit. «Horrendum est enim incidere
in manus Dei viventis», qui quanto maiorem sue
longanimitatis exhibet patientiam, tanto duriorem sue severitatis
infert vindictam.

Torna all'inizio