IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 40
DIVISIO TEXTUS
In parte praecedenti determinavit de peccato, secundum quod in actu voluntatis
consistit; in parte ista determinat de eo, secundum quod consistit in actu exteriori,
et dividitur in partes duas: in prima parte ostendit, unde actus exteriores
dicantur boni vel mali; in secunda movet quasdam quaestiones circa praedeterminata,
41 dist.: «Cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et
fides intentionem dirigat, non immerito quaeritur, utrum omnis intentio, omneque
illorum opus malum sit qui fidem non habent».
Prima dividitur in duas: in prima ostendit actus exteriores ex voluntate bonos
vel malos esse; in secunda inquirit, utrum sit verum universaliter in omnibus:
«Sed quaeritur utrum opera omnia hominis ex affectu et fine sint bona vel
mala». Et dividitur in duas: in prima ad determinationem quaestionis inducit
duas opiniones; in secunda inducit tertiam, quae utrique quantum ad aliquid
contradicit, ibi: «Augustinus evidentissime docet... omnes actus secundum
intentionem et causam iudicandos bonos vel malos praeter quosdam». Et dividitur
in duas; in prima confirmat hanc tertiam opinionem per dicta Augustini;
in secunda ostendit, quomodo illi qui alias opiniones sustinent, auctoritates
inductas solvunt, ibi: «Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam
causam».
|
|