Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 108


usque ad apostolorum limina me habebitis comitem ». propterea
autem vir Deo plenus itineris illorum particeps fieri gestiebat,
ut eos, sicuti et fecit, suis salutaribus consiliis ab illius itineris
longitudine revocaret; quod Dei providencia factum fuisse nullus
ignorat qui hoc monasterium cernit.
Hos specie, forma cognoscit, munere dogina,
Consilio refovet, levat obsequio pater almus;
Ne paveant, faveant, facilis pateat labor altus.
Pergunt interea simul, ut senis fuit voluntas, multisque lacrimis
profusis devocionem, suam apostolorum commiserunt suffragiis.
oracione vero completa, cepit eos reverende memorie iam dictus
pater verbis suasoriis ammonere ut secum ad monasterium reverterentur
et, aliquandiu apud eum remorati, propositum institucionis
sue videndo et operando addiscerent et tum demum quo eos Do-minus
vellet vocare properarent, et ut verbis illius utar: « Audite »,
inquit, « o filii, consilium meum, ad monasterium cui
deservio revertimini mecum. et propter ardorem vestri desiderii,
quamquam extra usum monasterii, intrinsecus vos recipiam ut
simul cum fratribus edatis, simul dormiatis, simul oracioni vacetis,

Torna all'inizio