: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2431


26 Confestim vero tanto pondere corpus illius in terra iacentis
figi videtur, ut illam plures homines, suis conatibus adnitentes,
nequaquam valeant ultra quemdam rivolum absportare. Accurrentes
etiam aliqui de agris et vineis, auxilium illis praestare contendunt,
sed corpus illud de terra levare nullatenus possunt. Dumque in suo
conatu deficiunt, verbo lusorio miraculum extollunt, dicentes: Tota
nocte plumbum comedit et ideo si ponderat non est mirum. Nam
et dominus Monaldus patruus eius, cum in tanta rabie constitutus,
vellet eam laetaliter pugno percutere, manum, quam levavit, subito
dirus dolor invasit, eamque usque ad plura tempora doloris angustia
cruciavit. Ecce autem post longum agonem Clara pergens ad locum,
rogat propinquos a tali conflictu discedere et Agnetem seminecem
iacentem, suae sollicitudini commendare. Quibus infecto negotio
cum amaro recedentibus animo, Agnes iucunda surrexit, et iam Christi
cruce gaudens, pro quo hac prima pugna certaverat, se divinis servitiis
perpetuo mancipavit. Siquidem et Beatus Franciscus manu sua
ipsam totondit, et una cum sorore sua in via Domini erudivit. Verum
quia magnificam eius vitae perfectionem sermo brevis explicare
non posset, intendat ad Claram.
Aliud miraculum de repulsione daemonum.
27 Mirum non est si contra malitiam hominum Clarae oratio
valeat, quae etiam daemones incendebat. Mulier enim quaedam Pisanae
dioecesis devota semel venit ad locum ut Deo et sanctae Clarae
gratias ageret pro eo quod meritis eius a quinque daemoniis
liberata fuisset. Fatebantur enim in sui expulsione daemonia, quod
ipsa orationes sanctae Clarae incenderent et ex possesso vasculo deturbarent.
Non sine causa Dominus Papa Gregorius in huius sanctae
orationibus fidem habebat mirabilem, quarum virtutem senserat
efficacem. Saepe quidem nova, ut assolet, emergente difficultate
et cum esset Ostiensis Episcopus et postquam ad culmen apostolicum
esset evectus, supplex eidem virgini per epistulam factus, poscit suffragium,
sentit auxilium. Res certe, sicut humilitate conspicua, sic
toto studio imitanda; quando Christi Vicarius a Christi ancilla opem
efflagitat et suis se virtutibus recommendat. Sciebat sane, quid potest
amor et quam liber aditus puris virginibus pateat ad consistorium

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio