Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 39

Liber I


autem syllogismus tribus ad minimum partibus: propositione, quam dialectici maiorem appellant; assumptione, quam illi minorem vocant et complexione, quae ab illis consequentia dicitur. Eius tale exemplum est, ut si probare velis hominem esse substantiam, sic probes: "Omnis homo est animal, omne animal est substantia, ergo omnis homo est substantia". Hic species habet plures, sed quoniam his orator nunquam aut rarissime utitur, explicandi eas in praesentia tempus non videtur. Oratorius autem syllogismus, quem Cicero ratiocinationem appellat, quinque ad summum partibus efficitur: propositione, probatione (quae vel una, vel pluribus rationibus effici potest), assumptione, alia item probatione (quae pluribus etiam rationibus atque argumentis exornari atque amplificari potest) et complexione, quam eandem conclusionem licet appellare. Ea tractatur hoc modo, ut si velim ostendere civitatem melius ab uno, quam a multis gubernari, sic ostendam: "Quae ad publicum commodum gubernanda sunt, ea melius ab uno, quam a pluribus gubernantur". Haec est propositio, quae probatur hoc modo: "Multi enim et inter se saepe dissentiunt et omnia ad sese rapiunt: unus belli dux exercitui proponitur, unus rector navem moderatur: denique apes ipsae unum, qui caeteris praesit, regem creant". Sequitur assumptio,

Torna all'inizio