Salimbene de Adam: Cronica

Pag 276


ex quibus in eodem loco fratrum Minorum cepimus unam,
ut vidi oculis meis, quia ibi eram. Et habitavi V annis in Faventia
et V in Imola et V in Ravenna et in aliis locis Romagnole
pluribus annis et in Bagnacavallo uno anno et in loco Montis
Regii uno anno. Nam ista maledictio guerrarum totam Romagnolam
occupavit, invasit et destruxit tempore quo eram ibi. Et quando
Bononienses obsederunt Furlivium cum Lombardis et aliis adiutoribus
suis, in illa obsidione fui cum eis. Similiter in Faventia
postmodum habitabam, quando Bononienses eam obsederunt cum
Lombardis et aliis suis amicis; sed non potuerunt eam capere,
sicut Domino placuit et beato Francisco, in cuius vigilia omnis
recessit obsidio. Item in Imola morabar, quando quidam secularis
dixit michi quod XXVII murílegos grandes et pulcros cum
decipula ceperat in quibusdam villis combustis et vendiderat pellipáriis
pelles eorum; de quibus nulli dubium sit quod domestici
in villis illis condam fuerunt tempore pacis.
Porro sextum auxilium quod habuerunt Parmenses qui ingressi
sunt civitatem fuit quia non solum imperator excommunicatus
et ab imperio depositus erat, verum etiam papa Innocentius
quartus absolverat omnes a dominio suo, ut patet in fine
illius epistole que de depositione ipsius scripta fuit in concilio
generali, ubi dicitur ita: «Omnes qui ei iuramento fidelitatis
tenentur astricti a iuramento huiusmodi perpetuo absolventes,
auctoritate apostolica firmiter inhibendo precipimus ne quisquam
de cetero sibi tamquam imperatori vel regi pareat vel intendat,
et decernendo quoslibet, qui deinceps ei velut imperatori aut
regi consilium vel auxilium prestiterint seu favorem, ipso facto
excommunicationis vinculo subiacere».
De ingratitudine imperatoris Frederici.
Digne et iuste hoc promeruit Fridericus propter ingratitudinem
suam. Erexit enim cervicem et calcaneum contra Ecclesiam,
que eum nutrierat et ab inimicis suis defenderat et ad imperium

Torna all'inizio