Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 502


ipsis rebus de quibus loquitur prudens, quia ea scit cognoscere
et iudicare, facit fidem autitoribus. Haec autem credulitas
et haec persuasio est per se: nam reddere se credibilem
et bene persuadere per se, est ex ipsis rebus, et ex ipsis
negotiis de quibus loquitur scire assumere rationes et argumenta,
per quae fides fiat audientibus. Et quia prudentes
sciunt facere, et qui existimantur prudentes, existimantur
talia facere: ideo ad hoc quod aliquis ex rebus de quibus
loquitur fidem faciat, vel oportet quod sit prudens vel
quod credatur esse prudens. Omnis ergo bene persuadens,
vel omnis ille cuius dictis creditur et adhibetur fides,
vel oportet quod sit bonus, vel quod amicus, vel quod
prudens: et si non existenter, apparenter saltem. Itaque cum
dictum sit quod qui bene persuadens, et ile cui fides adhibetur,
debet habere apparenter, oportet quod bonus consiliator
habeat existenter: satis apparet quales consiliatores
deceat quaerere regiam maiestatem; quia debet quaerere
tales sint boni, et amici, et sapientes. Ut si boni
sint, non mentiantur ratione sui, quia bonis displicet omne
malum, et omne detestabile: mendacium autem ut dicitur
4. Ethic. per se est malum et detestabile. Secundo consiliarii
debent esse non solum boni sed amici, ut non solum
non mentiantur ratione sui qui loquuntur et qui consilium
praebent. sed etiam ratione eius ad quem loquuntur et cui
consilium praebent: quia amicorum est amicis vera et bona
consulere. Tertio consiliarii debent esse sapientes, quia
non mentientur ex parte rerum de quibus loquuntur; quia
cognoscerent negocia agibilia, et scient qualiter sit agendum.
Haec ergo tria quaerenda sunt in consiliariis: videlicet, bonitas,
amicitia, et sapientia. Nam, ut recte consulant, sicut
patet ex dictis, debent esse boni, et amici, et sapientes.

Torna all'inizio