QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima est de aversione malorum Angelorum. Secunda
de conversione bonorum. Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum Angelus
peccare potuerit; 2. Quid appetendo peccaverit; 3. Ad quod genus peccati, eius
peccatum reducatur.
ARTICULUS 1
Utrum in Angelis possit esse peccatum.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Angelis non potuit esse peccatum. Sicut enim dicitur in
9 Metaph., in his quae semper sunt actu, non potest esse malum: unde
Avicenna dicit, quod supra sphaeram lunae non est malum. Sed adhuc minus
est de possibilitate in Angelo quam in corpore caelesti. Ergo in Angelis nullo
modo potest esse peccatum.
2. Praeterea, quod aliquid sit malum postquam fuit bonum, hoc non potest esse
sine motu. Sed motus non est sine materia, ut dicitur in 2 Metaph..
Cum ergo in Angelis non sit materia, ut supra dictum est, videtur quod non
potuerit in eis peccatum esse.
3. Praeterea, sicut dicitur in 7 Phys., omnis mutatio virtutis et vitii
reducitur in alterationem, quae est secundum passiones partis sensitivae. Sed
huiusmodi passiones non sunt in Angelis carentibus organis sensus. Ergo in
Angelis non potest esse mutatio de virtute in vitium, ut peccent postquam boni
fuerant.
4. Praeterea, voluntas non est nisi boni, vel apparentis boni. Ergo cui non potest
apparere bonum nisi quod est bonum, non potest voluntas ferri nisi in bonum
verum. Sed in Angelis non potest esse bonum apparens, nisi quod est verum
bonum. Ergo non possunt desiderare nisi id quod est verum bonum; et ita non
possunt peccare. Probatio mediae. Intellectus nunquam errat in his quorum
proprie est intellectus, sicut in cognitione principiorum. Sed Angeli non habent
nisi intellectivam cognitionem. Ergo non possunt in sua cognitione errare.
Unde Philosophus dicit in lib. 3 de Anima, quod intellectus semper est
rectus, phantasia autem est recta et non recta. Hoc idem dicit Augustinus super
Genes., lib. 12.
|
|