frater meus Fulvius de vobis favoris poscat, advertite. Sororem Pompeiani 
olim viro maturam te auspice in manus optat accipere, nec 
genere minor et re fortassis uberior. Nam laudabiles mores eius et ex 
bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero; 
sibi enim quisque habet, quicquid laudi et spei dicitur. Mihi autem 
tanta est perficiende coniunctionis huius antiquitas, ut in grandi dono 
habiturus sim, si illius voluntati mea cura profuerit. 
5 
Reverentissimo et sanctissimo patri R. Romane apostolice 
sedis antistiti V. sancte Bononiensis ecclesie dictus episcopus 
reverentiam et debitam obedientiam. 
Sedem apostolicam, pater reverentissime, super re dubia 
consulere, ut debuimus, equum duximus. Iuxta sacrorum enim 
canonum instituta cunete difficiliores questiones, omnia obscuriora 
negotia, cunctarum causarum perplexe sententie huic 
sacrosancte matri ecclesie quasi capiti sunt afferende eiusque 
iudicio ventilande ac diffiniende. Ac per hoc vestri apostolatus 
benignissimas aures humiliter imploramus, mente sincera 
postulamus in re ambigua vestra enucleare consilia.
  |  
  |