Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 38

Ep. 14


humilibus autem dat gratiam.' Preterea misimus ad eum tres
religiosos uiros, suos utique fideles, per quos eum secreto
monuimus ut penitentiam ageret de sceleribus suis, que quidem
horrenda dictu sunt pluribus autem nota et in multis partibus
diuulgata; propter que eum non solum excommunicari usque
ad condignam satisfactionem sed ab omni honore regni absque
spe recuperationis debere destitui, diuinarum et humanarum
legum testatur et iubet auctoritas. Postremo nisi excommunicatos
a sua participatione diuideret nos nichil aliud de eo iudicare aut
decerneret posse nisi quod, separatus ab ecclesia, in excommunicatorum
consortio foret cum quibus ipse potius quam cum
Christo partem habere delegeret. Sane si nostra monita suscipere
et uitam suam corrigere uellet, testem Deum inuocauimus, et
uocamus, quantum nos de eius salute et honore gauderemus,
quanta caritate eum in gremio sancte ecclesie amplecteremur,
utpote eum qui, princeps populi constitutus et amplissimi regni
gubernacula tenens, catholice pacis et iustitie defensor esse
deberet.
Verum quanti ipse scripta aut per legatos missa nostra uerba
fecerit eius facta declarant. Qui, indigne ferens se a quoquam
reprehendi aut corripi, non solum a perpetratis criminibus
reuocari ad emendationem non potuit sed, ampliori conscientie
sue furore arreptus, non prius cessauit donec episcopos pene
omnes in Italia, in Teutonicis uero partibus quodquod potuit,
circa fidem Christi naufragare fecit, dum eos debitam beato
Petro et apostolice sedi obedientiam et honorem a domino
nostro Ihesu Christo concessum abnegare coegit.
Cum igitur iniquitatem eius ad summum prodisse uidimus, pro
his uidelicet causis, primum quod ab eorum communione qui
pro sacrilegio et reatu symoniace heresis excommunicati sunt se
abstinere noluit, deinde quod pro criminosis actibus uite sue
penitentiam non dico suscipere sed nec promittere uoluit, mentita
ea fide quam in manus legatorum nostrorum promiserat, necnon

Torna all'inizio