Quomodo, et quae debeant reges et principes
desiderare et abominari.
Cap. IIII.
Dicto de amore, et odio, quae sunt passiones primae:
dicere restat, quomodo reges et principes se habere
debeant ad desiderium, et abominationem, quae sunt
passiones secundae. Differt autem desiderium ab amore:
et abominatio differt ab odio. Nam gesta moralia quodammodo
rebus naturalibus sunt similia. Nam sicut corpora
naturalia per suas formas, ut per gravitatem vel
per levitatem quandam tendunt in loca propria: sic per
amorem tendit quis in bonum sibi proportionatum et
conveniens. In gravibus ergo et levibus est tria considerare.
Primo formam gravis vel levis, per quam conformatur
loco sursum vel deorsum. Secundo est ibi considerare
motum, per quem tendunt in talem locum. Tertio
stationem et quietem, per quam quiescunt in dicto
loco. Sic et in gestis moralibus, ut communiter ponitur,
est tria considerare. Nam cum bonum aliquod apprehendimus,
primo per amorem et per quandam complacentiam
ei conformamur. Secundo per desiderium in ipsum
tendimus. Tertio per delectationem quietamur in ipsum.
Ergo amor nos conformat: desiderium nos movet: et
delectatio nos quietat. Et quod dictum est de bono respectu
amoris, desiderii, et delectationis, ut supra tangebatur,
intelligendum est de malo respectu odii, abominationis,
et tristitiae. Nam sicut bonum ut est amatum,
ei conformamur: ut est desiderium, in ipsum tendimus:
ut est adeptum, delectamur in ipso. Sic malum ut est
oditum, est aliquid displicens et difforme voluntati
nostrae: ut est abominatum, ab eo refugimus: et si contingat
ipsum adipisci, dolemus et tristamur. Desiderium
|
|