Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 89


dicebatur, Ayax Oyleus xxxvi naues adduxit. Polibetes uero et
Amphymacus, de prouincia Calcidonie domini, naues adduxere
xxx. Rex autem Ydumeneus et rex Merion de Creta naues
lxxx duxerunt. De regno Tracie ille facundissimus rex
Vlixes l naues adduxit. Dux uero Melius de ciuitate sua dicta
Pigris detulit naues x. Prothotacus autem et Prothesilaus,
duces prouincie que Phylarca communiter dicebatur, duxerunt
naues numero l. De regno uero Tricionico rex Machaon et rex
Polidus fratres, filii quondam regis Colephis, adduxerunt naues
xxii. De nobili uero ciuitate sua que dicebatur Phites l naues
adduxit Achilles. rex autem Thelephalus de insula regni sui que
dicta est Rodon xxii naues adduxit. Euripilus uero rex de
regno suo quod dicitur Ortomenie l naues adduxit. Dum autem
Anthipus et dux Amphimacus, domini cuiusdam rusticane
prouincie que dicta est Hesida, naues xi adduxerunt. Rex uero
Polipetes de regno suo quod dicebatur Richa et dux Losius, sobrinus
eius, adduci fecerunt nauigia lx. Strennuus uero Dyomedes
et in eius comitiua Thelenus et Eurialus de terra sua Argis naues

Torna all'inizio