positus est, misericordiam petunt uel cum aliquis frater in longum iter
profecturus est aut cum aliquid magnum et arduum et suis uiribus impar
fratri iniungitur. In his et huiusmodi hoc modo respondetur Dei
misericordiam et uestram requiro et obsecro et caetera, sicut ratio rei pro qua
petitur postulat.
Suscepturus iudicium aut sola grossiori uirga super staminiam uerberetur
et prostratus iaceat aut pluribus gracilioribus uirgis et nudus sedeat,
utrumque ad arbitrium eius qui praeest ordini considerata qualitate et
quantitate culpae. Dum corporalis disciplina infertur fratri, omnes
inclinato capite debent esse et pio et fraterno affectu compassionem super
eum habere. Interim nemo in capitulo debet loqui, nemo ad illum
aspicere exceptis grauibus personis, quibus licet pro eum intercedere.
Clamato super eum a quo clamatus est in ipso capitulo clamorem facere
non licet. Disciplinam corporalem inferat quicunque ille sit cui ab abbate
uel priore iniungitur hoc obseruato, ne infantibus uel iuuenibus aut
nouitiis id facere iniungatur. Nemo ibi cum uno aut pluribus secreto
loquatur; quicquid loquitur a rectore ordinis et a toto conuentu audiatur.
Sermo tantum sit de utilibus et de his quae ad ordinem pertinent.
Loquente uno taceant alii. Uerba loquentis nemo interrumpat praeter
eum qui rector est ordinis, cui licet loquenti praecipere ut sileat, si forte
ei sermo illius superfluus et inutilis uideatur. Rectore ordinis incipiente
loqui etiam si aliquis loquebatur taceat et ab omnibus summum silentium
fiat.
<DE PROMOTIONE ALICUIUS FRATRIS>
Si placet abbati aliquem fratrem pro suis meritis honorare et considerata
personae eius honestate in superiori loco statuere, audito frater ille ab
abbate sedente in capitulo Ite superius sedere iuxta illum fratrem statim
surgens ad pedes abbatis uadat et postea ad locum ubi ei praecipitur
sessum pergat et ex illa die in monasterio et processione et refectorio
ipsum locum habeat. Laicum conuersum beatus Benedictus non praecipit
taliter promoueri. Si tamen abbati promouere eum placuerit, locum quem |
|