habete quod est vinculum perfectionis » . Bene ergo quia Bernardus
leget cum excedenti virtute; sed quia de Claro leget
cum excedenti eloquentia, ut sic impleatur in ipso illud II Thes.
4[, 1] « Sermo Dei currat et clarificetur » . Sed quia de Claromonte
leget cum excedenti sapientia; montes enim dicti quia
eminentes sunt, sicut dicit Ysidorus libro XIV Ethimologiarum .
Sapientia enim omnibus eminet. Unde ipsa dicit Eccli. 24[, 7]
« Ego in altissimis habito et bonus meus in columpna nubis » .
Et Ieronimus volens Augustinum commendare de excedenti
sapientia in libro De viris illustribus dicit: « Augustinus quasi
aquila volans per cacumina montium » etc. Et bene adconiungitur
in uno vocabulo clarum cum monte, idest eloquentia cum
sapientia, quia sicut dicit Augustinus in IV libro De doctrina
christiana : « Sapientia sine eloquentia parum prodest. Eloquentia
sine sapientia nimium obest plerumque, numquam prodest » .
Sapientia vero cum eloquentia plus prodest.
Ista autem quatuor predicta satis sunt note illis qui habent
cognitionem de futuri lectoris persona, que et ego satis cognovi
ex fama. In quibus omnibus ego nataliter defectuosus sum. Et
propterea plus habeo vobis regratiari et ex corde regratior de
bona sotietate quam michi quantumcumque defectuoso fecistis.
Quid igitur restat nisi quod rogemus dominum nostrum
Iesum Christum quod sibi placeat concedere quod sicut etc.
Placeat igitur domino Iesu Christo quod sicut virtute ipsius
ego librum consummavi, quia « consumatio sermonum ipse est » ,
ut dicitur Eccli. 43[, 29], ita eiusdem virtute ipse possit librum
inchoare, quia sicut ipse dicit Io. 8[, 25] « Ego principium
qui loquor vobis » . Cui est honor et gloria per infinita
secula seculorum. Amen.
|
|