Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 87


sed eum ab imminenti mortis sententia karitas, qua pro populo strenue dimicaverat,
liberavit. Vis audire, quid etiam de ipso Ihesu, totius benedictionis auctore, idem
apostolus dicat? Christus[, inquit, ut nos liberaret a maledicto legis, factus est maledictum .
Si ergo ipse auctor benedictionis aeternae, ut nos a vinculo maledictionis absolveret,
maledictioni non est dedignatus subiacere; si sancti quique vel novi vel veteris
testamenti, dum sui capitis imitantur exemplum, et infirmis subvenire fratribus in periculis
concupiscunt et anathematis subire sententiam nullatenus perhorrescunt: cur unum
michi niteris imputare peccatum, et karitatem me ad hoc induxisse non perspicis, quae
operit multitudinem peecatorum? Quomodo autem me cuiuslibet hominis sententia
ligat, quem caritas ipsa, quae Deus est, liberat? Erubescat ergo humani anathematis
imputator, cum per karitatis gratiam mecum sit aeternae benedictionis indultor.
Regius advocatus.
Cuicumque in disputatione certanti veritas ipsa defecerit, ineptum est adhuc per
ambages atque versutias pertinaciter niti. Ridiculum est diutius verbis prolixioribus
immorari. De vinculo siquidem anathematis, quo te hactenus arbitrabar astringi, ita
te naviter expedisti, ut nichil de cetero tibi valeat obici, nil super hoc capitulo rationabiliter
possit opponi. Verumtamen adhuc michi video materiam superesse, quam
tibi valeam non sine causa reluctator obicere. Dicitis, quia necessitate constricti et
velut angusti temporis brevi spatio coartati nequaquam potuistis in electione pontificis
expectare consensum regiae maiestatis. Quod profecto frivolum esse perspicuum est.
Constat tres plus minus menses interim decurrisse, ex quo sanctae memoriae papa
Nicolaus occubuit, usque ad Kalendas Octobris, cum iste successit. Videamus ergo,
si per tam morosam longitudinem, trimestris videlicet spatii, non potuerit ab aula
regia pragmaticae sanctionis vobis apoca reportari.
Defensor Romanae aecclesiae.
Ecce compellis me vulgato sermone depromere, quod ob imperialis palatii reverentiam
decreveram silentio preterire. Sed iuxta vestrae scilicet exactionis instantiam
iam proferatur in medium opus egregium vestrum, saeculis omnibus inauditum.
Rectores enim aulae regiae cum nonnullis Teutonici regni sanctis, ut ita loquar, episcopis
conspirantes contra Romanam aecclesiam, concilium collegistis, quo papam
quasi per sinodalem sententiam condempnastis, et omnia, quae ab eo fuerant statuta,
cassare incredibili prorsus audacia presumpsistis. In quo nimirum non dicam iudicio,
sed preiudicio id ipsum quoque privilegium, quod regi predictus papa contulerat,
si dicere liceat, vacuastis. Nam dum, quicquid ille constituit, vestra sententia decernente
destruitur, consequenter etiam id, quod ab eo regi prestitum fuerat, aboletur.
Sed absit a nobis, ut propter cuiuslibet hominis insolentiam rex, qui innocens erat,
quantum ad nos, rem sui iuris amittat. Et quem, auctore Deo, votis omnibus prestolamur
ad imperiale fastigium, non permittimus ob alienam culpam regiae dignitatis
incurrere detrimentum. Sed ut totam inauditae calamitatis nostrae percurramus historiam,
Stephanus cardinalis presbiter apostolicae sedis, vir videlicet tantae gravitatis et
honestatis nitore conspicuus, tantis denique, sicut non obscurum est, virtutum floribus

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio