Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 462


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod missio non importat temporalitatem in eo qui
mitti dicitur, sed magis in eo ad quem mitti dicitur, in quo per novum effectum
inhabitat; et ideo mitti dicitur persona divina. Sed «praedestinatus» ponit
posterioritatem respectu praedestinationis in eo qui praedestinatur; et ideo non
est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod in aliis praedestinatis potest antecessio importari
respectu ipsorum qui praedestinati dicuntur; quod non est de Filio Dei; et
ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit nisi unum suppositum, tamen est
duarum naturarum suppositum; et potest sibi aliquid convenire respectu unius
naturae quod non convenit sibi absolute, sicut esse creaturam.
EXPOSITIO TEXTUS
«Factus est sine dubio id quod prius non erat». Haec locutio est impropria;
quia non potest intelligi neque de natura, quia Deus non est factus humana
natura; neque de persona, sive de supposito, quia illud suppositum semper fuit,
secundum secundam opinionem; unde exponenda est: illud quod prius non erat,
idest, habens naturam quam prius non habebat.
«Quia Deus assumpsit hominem», idest humanam naturam, ut supra, dist. 5,
glossavit; alias esset contra hanc opinionem quae dicit, hominem non esse
assumptum, sed humanam naturam.
«Variatur autem intelligentia, cum dicitur, Deus est homo, et homo est Deus».
Ratio variationis est quia divina natura praedicatur de Christi persona, non
autem humana.
«Quod etiam dictum est utrumque est, Christus, et una persona, movere potest
Lectorem». Hoc positum est supra in illo capitulo: «Sed his videntur adversari.
Hic etiam cum dicitur, minor est Patre Christus secundum quod homo, secundum
habitum hoc intelligunt dictum». Ideo hoc exponit secundum hanc opinionem,
quia haec opinio non potest hoc sustinere, cum supra dixerit Augustinus
in 1 lib., quod Spiritus Sanctus non est minor seipso propter columbam
in qua visibiliter apparuit.
«Hoc firmiter tenens quod Deus hominem assumpsit». Exponendum est ut
supra, ut homo ponatur pro natura humana, sicut ipse docuit supra, dist. 5,
exponere.

Torna all'inizio