Mauritius Ep. Catanensis: Historia translationis corporis s. Agathae virginis martyris Constantinopoli Catanam

Pag 637

col. 2


Incipit Epistola Mauritii Cataniensis Episcopi
de translatione S. Agathae Virginis

1. Mauritius, nomine, non merito, Cataniensis
Episcopus, universis eius provisioni
commissis filiis, et Fratribus
omnibus intra Siciliam sub Christianae
legis professione salutem.
Divinorum eloquiorum promulgata sanctione didicimus,
quoniam sacramentum Regis abscondere
bonum est, opera autem Dei revelare honorificum
est. Et idcirco, Dilectissimi, pro humanae mentis ignavia
remanere nullatenus debet occultum, quod gratuita
pietate sui, pro omnium salute communi, vult
Dominus omnipotens fieri manifestum. Ipse quippe
in sua natura immutabilis persistendo, mutabilitates
humani generis, quod deceptione diabolica variis semper
atque multimodis vitiorum iaculis vulneratur, sanare,
et in bono solidare procurat. Et nunc sanctae
Scripturae dulcibus eloquiis admonendo, nunc minarum
suarum asperitatibus deterrendo, nunc Sanctorum
suorum exemplis et miraculis demulcendo, et sic
ad aeternam vitam praedestinatos informans, de malis
bonos efficit, et de collatis sibi beneficiis ad se laudandum
et glorificandum promptiores reddit. Igitur et
nos pro inaestimabili beneficio nuper nobis, non nostris
meritis, sed sua bonitate, collato, illi devotas gratiarum
rependimus actiones, et ut vos congaudendo
nobiscum eadem faciatis, vestras praesentibus nostrae
pusillitatis apicibus pulsamus aures. Reddidit enim nobis
Agathae beatissimae Viginis et Martyris corpus
sanctissimum, totius Siciliae pignus et amabile patrocinium.
Quo autem ordine, quibusve ministris actitatum,
quantisque miraculorum indiciis declaratum,
cunctis scire volentibus in huius scripti pagina declaramus,
brevitati studentes, et verborum ambages penitus
devitantes. Quapropter studiosos quosque lectores,
qui hunc qualemcumque dictatum legere dedignati
non fuerint, dulciter admonemus, ne in nobis
linguae nitorem, vel verborum ornatus inquirant, sed
simpliciter et veraciter edita simplici et veraci mente
suscipiant, scientes procul dubio Deum non philosophica
disertitudine, sed in simplicitate et veritate semper
esse quaerendum.
Cap. I
S. Agathae corpus Constantinopolim avectum,
inde in Italiam revectum non sine miraculis.

2. Sicut in antiquorum libris authenticis invenitur,
Decio persecutionem Christicolis ingerente,
beatissima Virgo et Martyr Agatha martyrio coronata
est in provincia Siciliae, apud urbem Cataniam,
sub Quintiano Proconsule ibique sepulta longo quievit
tempore, Domino per eam miraculorum insignia
faciente. Verum post multa annorum curricula populus
Christianus, suis peccatis promerentibus, iustitia
Divina castigante, in vindictam traditus est manibus
Barbarorum. Qui diruentes ecclesias et civitates, totam
circumquaque provinciam suo dominio subdiderunt
serviliter. Quam stragem fidelium Constantinopolitanus
audiens Imperator, Exarchum, quem
in bellicis rebus habebat expertissimum, vocabulo Maniacum,
cum armata manu in Siciliam destinavit, qui
in brevi totam peragrans insulam, eam ferro incendioque
perdomitam in ditionem accepit. Qui Maniacus
corpus Deo dilectae Virginis Agathae cum multis
aliorum Sanctorum corporibus Constantinopolim,
quae prius fuerat vocata Byzantium, delegavit, credens
Orientis imperium, iam iamque casurum, per eorum

Torna all'inizio