Quae tantis sit causa malis, que cladis origo
Queritur: unde animi, quis tot tolerare coegit
Dura pererrato validas furor equore gentes,
Europamque dedit Libie Libiamque rebellem
Europe, alterno vastandas turbine terras.
Ac michi causa quidem studii non indiga longi
Occurrit radix cuntorum infecta malorum
Invidia, unde oriens extrema ab origine mors est,
Atque aliena videns tristi dolor omnia vultu
Prospera. Non potuit florentem cernere Romam
Emula Carthago. Surgenti inviderat urbi;
Sed gravius tulit inde parem; mox viribus auctam
Vidit et imperio domine parere potentis
Ac leges audire novas et ferre tributum
Edidicit, tacitis intus sed plena querelis,
Plena minis. Frenum funesta superbia tandem
Compulit excutere et clades geminare receptas.
Angebant dolor atque pudor servilia passos
Multa viros, animisque incesserat addita duris
Tristis avaritia et nunquam satiabile votum.
Permixte spes amborum optatumque duobus
Imperium populis: dignus sibi quisque videri
Omnia cui subsint, totus cui pareat Orbis.
Preterea damnumque recens iniuriaque atrox
Insula Sardinie amissa et Trinacria rapta
|
75
80
85
90
95
|