Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 115


amicum sperat exultari, suumque inimicum tristari, ipsumue
suo coram domino hylarem prebet. Verumtamen numero
stultorum reperiuntur illi, quibus (cum) predestinatum est
magna possidere minimisque rebus se contentari affirmant.
Is et[enim] cani crus aridum rodenti eoque letari assimilatur.
Sic nec nobilis progeniem minimis contentari non
debet beneficiis, sed animum ad id perpetrandum habebit quod
sue conuenit generositati, cum quo et sue potest satisfacere
progeniei, videlicet vt sit ipsius ac ipsorum bonorum semper
augmentator, vt et habetur experimento per leonem: qui, cum
predatus est leporem vidensque quid melius seu maius, leporem
dimittit, illudue melius perpetrare sollicitat. Vides
enim canem caudam mouere suo coram domino, donec ei quid
proijciat. Elephas eciam, qua sit dignus honore, natura[m],
habet, nullam ab aliquo recipiens escam apportatam,
nisi summe mundam. Dico vobis, inquit Kelila, quicumque
honorabili in statu existit eoque humilem et misericordem
cunctis se ostendit, quamuis vite eius dies sunt pauci hoc
mundo, procurat tamen sibi bonam memoriam, expirato vite
eius termino, cum dicunt sapientes hunc magis fore fatuum,
cuius dies inuidia consumuntur.
Insipienter bestialiterque viuit ille, inquit Dimna, qui sui
corporis necessitatem querere non sollicitat esuriemque patitur
timoris causa, quarumdam bestiarum more que penuriam
ad defectum patiuntur inuidie causa quam corde gerunt vt
alii ipsis non congaudeant, scilicet de predis.
Inquit Kelila: Intellexi quidem verba tua. Volo et nunc vt
meis animaduertas, cum vnusquisque in bono existens statu
id quod sibi non est congruum seu predestinatum postponet
contentarique his quibus est dotatus debet. Inuenimus enim

Torna all'inizio