Papias: Ars Grammatica

Pag 77


"talpa", "damma". 19 Excipiuntur uerbalia et utrique sexui conuenientia
et gentilia, ut "aduena", "celicola", "Scitha", "Numida", que
sunt communia. 20 Excipiuntur quoque Greca tercie declinationis,
ut "poema", "baptisma", et barbara, "alleluia", "Pascha,
Pasche", "manna, manne", et nomina elementorum, "a", "h", "k",
"alfa", necnon pluralia, ut "scamna", "bona", "milia", "arma", que
omnia sunt neutra, preter indeclinabilia nomina numerorum, ut
"triginta", "quadraginta", que sunt omnis generis. 21 In e
correptam desinentia neutra sunt, ut "mare", "sedile"; in e productam
Greca feminina sunt, ut "Libie". 22 Notanturque "singule" uel
"plure", et pluralia, ut "insidie", et tria indeclinabilia, "tempe", "tesque",
"cete", que neutra sunt pluralia, et duo numeralia, "quinque",
"mille", omnis generis. 23 Composita uero a "-que" (ut "quisque",
"utrumque"), propria et barbara extra sunt. 24 In i neutra
sunt, ut "gummi", preter communia trium generum, ut "huiusmodi",
"frugi", "nichili", "mancipi", "nauci", qui magis sunt obliqui casus,
figurate omnibus casibus iuncti, et "uiginti", quod est omnis
generis, et "qui", masculini. 25 Pluralia uero que a singularibus
fiunt, ut "populi", "fagi", "celi", extra sunt, sicut in ceteris regulis;

Torna all'inizio