Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 126


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mensura est duplex. Quaedam intrinseca,
quae est in mensurato sicut accidens in subiecto; et haec multiplicatur ad multiplicationem
mensurati; sicut plures lineae sunt quae mensurant longitudinem
plurium corporum aequalium. Est etiam quaedam mensura extrinseca; et hanc
non est necesse multiplicari ad multiplicationem mensuratorum, sed est in uno
sicut in subiecto ad quod multa mensurantur, sicut multi panni mensurantur ad
longitudinem unius ulnae: et hoc modo multi motus mensurantur ad numerum
unius primi motus, qui numerus est tempus; et multa permanentia ad unitatem
unius permanentis, quod est aevum.
Ad secundum dicendum, quod spiritualia et corporalia possunt in permanentia
essendi assimilari, et secundum hoc unam mensuram habere, quamvis in aliis
multum distent.
Ad tertium dicendum, quod quamvis unus Angelus non sit causa alterius, est
tamen simplicior altero: et hoc sufficit ad rationem mensurae.
Ad quartum dicendum, quod si non esset iste primus Angelus qui modo est,
esset alius primus ad quem alii mensurarentur; sicut si non esset hoc primum
mobile, esset aliud, cuius tempus esset mensura.
Ad quintum dicendum, quod cum aevum sit participatio aeternitatis, quanto aliquid
magis est in participatione aeternitatis, per prius mensuratur aevo; et ideo
cum Angelus beatus magis sit in participatione aeternitatis quam ille qui per
peccatum corruit, non sequitur quod Angelus beatus mensuretur ad aevum daemonis,
sed e converso.
ARTICULUS 3
Utrum duratio Angeli inceperit ante mundum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod duratio Angeli ante mundum inceperit. Gregorius enim
Nazianzenus dixit, quod Deus primo excogitavit angelicas substantias;
et excogitatio ipsius, opus eius est, ut dicit Damascenus.
Ergo videtur quod ante alias creaturas Angelus factus sit.
2. Praeterea, creatura corporalis non aequiparatur spirituali. Sed ideo dicitur
Deum noluisse mundum ab aeterno facere, ne mundus sibi aequiparari videretur.
Ergo videtur quod nec creaturam corporalem simul cum spirituali facere
debuerit.

Torna all'inizio