: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 120


hanc columnam, sicut Moysi prophetae, loqui et uisitare di-
gnatus es, nunc meam deprecationem exaudi, ut cognoscant
omnes tuo nutui omnia consistere, quodque etiam, tua gratia,
latibulum inter me et te esse, quod hominibus istis foret clau-
sum uoluisti, ne inimici super me gaudere presumant. Tu
nunc animam meam cum pace suscipias. At si enim tua uo-
luntas est, non recuso, immo cum gaudio huius amaritudinis
naufragium subintram ut, si quid humanae fecis sordiduli in
me est, hinc preiuste mundari quero, ut cum immaculata ue-
ste tuas epulas cum grege commista intrare ualeam, quatenus
centenum promissionis punctum recipere merear a te, qui
uiuis et regnas in secula seculorum».
Cumque circumstantes, quamquam eum uidere nequis-
sent, respondissent: «Amen», illico globus niuis, in quo Dei
pontifex loquebatur, euanuit, et terra ita sicca remansit, quasi
antea nullus humus super eam extitisset. Cum quo etiam
Dei angeli, prout illi uiderunt, et audierunt, qui presentialiter
astabant, sancti Fulgentii animam ad celi palatium perduxe-
runt. Corpus autem eodem in loco, quo separatum est, terrae
in fouea remansit. Quod uidentes Gothi ipsi regis ministri,
cum timore et tremore fugerunt: et regi, quae uiderant et au-
dierant, attentius retulerunt. Insuper pro beneficiis celitus
Dei seruo collatis Christum uerum Deum esse affirmauerunt.
Quod rex, mox ut audiuit, propere ad diui Fulgentii corpus
accelerans, plangens et eiulans, quod tantum in Dei seruum
exercuisset nequitiam, necnon penitentiam compunctus, super
sanctum corpus cum lacrimis prostratus loqui talia est orsus:
«Heu me miserum, [...] in te, famule Dei, commisi!

Torna all'inizio