Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 179


tyrannum adiens et intendens eum aliquo modo seducere lumine privatus est.
Rediensque in urbem a Latinis misericordiam impetravit. Set rursus cum proditionis
moliretur insidias, de columna Tauri per sententiam precipitatus est.
Ascari quoque trans Elespontum fugato Latini victores fere totam Grecorum
monarchiam obtinebant. Eodem anno Greci quasi excitati Latinis expulsis se in
Andrenopolim receperunt.
Anno Domini MCCV. Baldoinus imperator Constantinopolitanus Grecos in
Andrenopoli congregatos obsedit. Set a Blacis forinsecus congregatis et Cumanis
ipse imperator cum quibusdam baronibus suis captus est et occisus. Exercitus
autem illesus reversus est Constantinopolim. Cui prefuit Henricus frater imperatoris,
duce Venetie iam mortuo. Marchio quoque Bonifacius, qui regnavit in Tesalonica,
a Grecis et Blacis multa passus est. Fuit hoc anno Grecis blanda, Latinis
adversa fortuna.
Anno MCCVI. Et in orientali et in occidentali imperio et aput Antiochiam
predictis ex causis inter predictos certatur illustres.
Anno Domini MCCVII. Bonifacius marchio Montis-ferrati occiditur in
prelio, filios relinquens Wilielmum in Ytalia et Demetrium aput Tesalonicam
successores.
Anno Domini MCCVIII. Sopita est seditio regum de occidentis imperio
concertantium. Nam Philippo in thalamo nequiter occiso successit feliciter Otto.
De quo noctu quidam previderat visionem se [esse Dei gratiam] dicentem, futura
his versibus prophetantem, scilicet:
Suflu da terre rex Otto xer erret Adulfus,
Xer dolor Otto tibi, suspice: finit ibi
.
Anno MCCVIIII. Innocentius papa coronavit regem Ottonem. Coronatus
contra patrem, coronatorem suum, et contra matrem ecclesiam et contra regem

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio