DE LATINAE LINGUAE REPARATIONE MARCI ANTONII
SABELLICI DIALOGUS, QUI ET LATINAE LINGUAE
REPARATIO INSCRIBITUR
SAVARISIUS Sic certe res habet, ut tu praedicare soles, Sabellice:
aut unae sunt hodie in toto orbe Venetiae aut nulla urbs alia, quam
splendore et opulentia huic praeferre possis. Nunquam huc accessi
(accedo autem saepissime) quin ipsa civitatis facies mihi maior
solito occurrat ac quodammodo admirabilior. Quod cum plerique
alii sibi evenire aiunt, tum Iuliarius hic noster, quem vix hodie a
prima luce ad tertiam diei horam a germanico emporio, dum omnia
Mercaria via per ocium cupit explorare, ad sublicii pontis bibliopolas
traduxi; ubi, quia neque hortatione neque convicio inde avelli
|
|