Salimbene de Adam: Cronica

Pag 885


qui poterat larga manu sibi donabat et hoc pro magna gratia
reputabat, si dignabatur accipere. Idem fuit de domino Iacobo
Tavernerio, quando factus est miles, tempore quo pater suus
dominus Bertholus pro imperatore florebat in Parma.
De i[n]fi[r]mitate murelegorum et mo[r]talitate.
Item, millesimo supraposito, murilegorum maxima infirmitas
et mortalitas fuit. Nam gatti infirmabantur et quasi leprosi et scabiosi
efficiebantur et postea moriebantur. Item, millesimo supraposito
et in mense Novembris, in festo sancti Calixti, versus
orientalem partem matutinali hora due stelle videbantur coniuncte
et sic apparebant qualibet nocte multis diebus, sed circa festum
Omnium Sanctorum ceperunt disiungi et ab invicem separari.
De pace Mutinensium, que ut fieret tractabatur.
Et tunc pax Mutinensium tractabatur et fieri non poterat, eo
quod nimis esset intricata, quia sententia, que dabatur, Mutinensibus
intrinsecis non placebat. Mutinenses vero qui erant in
Saxolo in omnibus obedientes erant, cognoscentes quod latores
sententie favorabiles eis essent. Latores sententie erant dominus
Guido de Corigia et dominus Matheus, suus germanus frater.
Quod papa Honorius IIII suo tempore non nisi unum cardinalem fecit.
Item, millesimo supraposito, papa Honorius quartus ante festum
Nativitatis Domini unum cardinalem tantummodo fecit, qui
de parentela sua erat, ut suppleret locum cardinalis episcopi Tuscolani,
qui obierat illo anno. Iste cardinalis noviter factus archiepiscopus
fuerat in Sicilia in Monte Regali.

Torna all'inizio