Poggio Bracciolini: De vera nobilitate

Pag 36


abditi, non tantum nobiles, sed nobilissimos fuisse dixerim.
82 Illud quoque, ne me pertinacem putes utque tibi paulo
morem geram, concessero, aliquid splendoris et dignitatis in nos
ex patria et maiorum gloria redundare, ut eius quadam ex portiuncula
participes posteri dicantur. Sed tamen id, cum mentem
ad rationem flecto, quale sit non satis perspicuo. Michi quidem ea
videntur esse blandimenta quedam inertium et somnolentorum,
qui, quod ipsi assequi nequeunt, tanquam ab aliis acceperint,
ignavie titulum pre se ferunt. Pulverem enim solemque fugientes
delitescunt sub umbraculis aliorum ac commemorantes priscorum
virtutes ipsi in suis penitus obmutescunt.
83 At vero patria omnibus eque lucet. Illi autem excellentissimi
viri non magis filiis quam ceteris sui imitandi vestigia reliquere.
Lumen quidem quod est in publico, licet pateat omnibus, magis
tamen ei, qui prope est, lucet quam qui remotior. Ita qui illorum
laudi magis herebit nobilior evadet quam qui a longe respiciet. Et
enim sicut Platonis et Aristotelis non filiis magis quam aliis doctrina
et sapientia profuit, ita superiorum virtus non plus filios
quam me nobilitabit, si illius fuerim imitator. Quare plus aristotelice
nobilitatis iudico participasse Theophrastum, qui illi in scola
et doctrina successit, quam Nichomacum filium, qui longe illo
doctrina inferior fuit.
84 Virtus enim omnibus est in promptu. Eius efficitur propria,
qui illam amplectitur. Socordes igitur, ignavi, improbi, perversi,
qui se in maiorum suorum locum putant successisse, eo sordidiores
quam ceteri habendi sunt, quo longius distant ab imitatione
parentum. Equidem libertum Ciceronis, Tironem, nobiliorem
censebo, qui patroni virtutibus inhesit, quam filium desciscentem
ab honestate paterna. Nam quod virtutem absque externorum
comitatu nudam, egentem, incomptam et tamquam solitariam
credis, vehementer erras. Non eget alterius ope aut fortune adminiculis
virtus, que omni ex parte perfecta, sua vi et dignitate,

Torna all'inizio