Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo III

Pag. 46


Intrando Portam gregis per viam. que vadit ad sepulcrum Domini. que
via communis. ad jactum baliste ad partem sinistram. est una porta.
que vadit ad Templum. ubi nunc est edificatum unum palacium de novo.
Illa porta dicitur Porta speciosa templi: ad hanc portam Petrus et
Johannes apostoli invenerunt hominem claudum et debilem petentem
elemosinam. et. dum transiret Petrus cum Johanne. dixit: Aurum et
argentum non est mihi. quod autem habeo. hoc tibi do: in nomine Jhesus Cristi
surge et ambula et statim sanatus est.

Ab alia parte vie. contra illam portam. est una mosceta Saracenorum.
ubi fuit domus Anne. ad quam ductus fuit Cristus. cum esset captus.
et ibi recepit alapam. et ibi prima vice negavit eum Petrus: non intravi
hunc locum. sed vidi. cum esset mosceta.
Inde procedendo usque sepulcrum super eandem viam ad jactum
lapidis. est domus Herodis. ubi ductus fuit Cristus. quum dixit se esse
Galileum. quod Herodes erat vicarius imperatoris in provincia Galilee.
Ulterius procedendo usque sepulcrum Domini. ad jactum lapidis vel
modicum plus. est domus Pilati. ubi Cristus a Judeis fuit ductus.
et ibi est una volta antiqua in medio vie. que dicitur Licostratos vel
Gabatha: ibi clamabant Judei: Crucifige. crucifige eum. Et in domo Pylati
fuit ductus Cristus. et ibi verberatus. ad columpnam ligatus. corona
spinea coronatus. veste purpurea vetustissima indutus. et ibi data fuit
sententia. ut duceretur ad Montem.
Prope illam voltam. que est juxta domum Pylati. que dicitur Licostratos.
vidit virgo Maria filium suum taliter flagellatum et cecidit femina in
manus Marie Jacobi et Salome. et ibi incepit planctum suum. sed
perfecit juxta montem Calvarie et super sepulcrum. quum Joseph ab Arimathia sepelivit eum.
Inde usque sepulcrum Domini. ad unum bonum jactum lapidis. est una
via que venit de Porta piscium usque Rama et Joppe: et per illam
viam veniebat Symon Cyreneus. et dum Cristus esset ibi. propter flagella
que sustinuerat. crucem portare non poterat. et ibi cecidit ex debilitate.

Torna all'inizio