AD EUMDEM. Xa.
Posthac, sensi, nescio quid suspitionis incidit
in fideles tuorum animos amicorum, qui ad te
scribunt satirice satis, ut tu iubes, Socratis
exemplo qui aiebat detractores plurimum, nedum
reprehensores fore utiles, ut si uerum
dixerint, corrigatur; sin autem mendacium,
nichil ad nos. Ego autem dissentio non consentio
eorum in hac parte iudiciis, et iterum
consentio non dissentio. Tu cui fideliter
ab omnibus scribitur, quid honori tuo conueniat
uisito. Si quid finaliter sentio petis ? quod
expressi in literis, cursum fortune fortiter
agas: Magnus enim labor est magne custodia
|
|