secundo latere viaquę vadit ad aquam de Furce, ad plebem
Sancti Severini, in verticem Montis Polisię, ad Carpinum in
Breclę, a tertio latere aqua Furcę et pergit in aquam de Aso,
a quarto prędictum Carpinum vadit ad montem Sancti Martini,
ad Sanctum Pancratium, in cerritum Alberti Bardonis, in rigum
Parrinionis et per rigum de Cimbriano in prędictum flumen Asum.
infra istos fines dedit per concambium suprascriptus Carbo, consensu
filiorum suorum, castella et podiia et ecclesias cum omnibus
rebus eis pertinentibus. pro quibus omnibus recepit in cambium
castrum Lumeranum cum omnibus pertinentiis et subiacentiis
eius. Mainadus filius Brictuli, consentiente illi Coni dativo
tutore eius, concambiavit in hoc monasterio et domno Beraldo
abbati castellum Collis Macri cum omnibus ecclesiis et pertinentiis
eius, et podia cum quarta parte de castello Sancti Iohannis,
et medietatem de Canosa, quarum rerum fines sunt: caput
Vacca, a pede terra huius monasterii, ab uno latere currente Pallore
et fluvio Aso, a secundo latere tenent filii Corvionis. et
promisit idem Mainardus quod res ipsas quas recepit in concambium
in comitatu Firmano nullo modo vendet nec donabit vel
cambiabit, nec in loco pignoris vel ypothecę titulo dabit, vel pro
anima sua iudicabit alicui homini cuiuscumque potestatis, nisi in
hoc monasterio. item, prędictus Mainardus dedit in hoc monasterio
et domno B[eraldo] abbati, consentiente Coni tutore eius,
res suas in territorio Esculano vocabulo Collis Macri cum ecclesia
Sanctę Marię infra ipsum castellum, et portionem suam de ecclesia
Sanctę Marię de Beloniano, et de Sancto Petro curn omnibus
pertinentiis vel subiacentiis ipsi castello iuste vel iniuste,
et quartam partem de castello Sancti Iohannis, et de ecclesiis
eiusdem castelli et omnium ecclesiarum sibi pertinentium, quarum
rerum fines sunt superius descripti.
Quoniam Dei Ecclesię persecutores maximis ac variis pęnis leges persecuntur,
et a Deo datis potestatibus semper ulciscuntur, iccirco ego Beraldus
abbas insimul cum Carbone advocato meo tibi, Guarneri Dei gratia excellentissime
|
|