Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 114


ad iiij miliaria. casale seu villa valde pulchra. olivis. ficulneis. arboribus
ornata: ibi enim invenit Joseph fratres suos. ut habetur Genesi. et sunt
ibi pascua pulcherrima et amena. et inveni multa milia camelorum in illis
pascuis uberrimis.
De Dotaym. que antiquitus fuit civitas bona et fortis. [dicitur] quod
Syri vallaverunt in eam Helyseum. qui virtute duxit eos omnes
usque Samariam. que distat per unam bonam dietam. et dedit eos in
manibus regis Samarie. quia omnes a Domino excecati. et erant plusquam
viginti milia hominum.
De Dotaym. ad tria miliaria. est mons Bethulie. in quo fuit civitas
Bethulie fortis edificata. quam Holofernes obsedit. et illa Judith sanctissima
in campo sub illo monte [eum] interfecit: nunc super illum montem
est una magna villa et in planicie adhuc apparent vestigia castrorum
et municionem Olofernis.
De Bethulia ad Vj miliaria. est Naason. casale valde puchrum. de quo
dicitur in Thobia: et de Naason ad V miliaria contra orientem, est
civitas Neptalim. de qua fuit ille sanctus Thobyas. ut habetur in libro
Tobie. qui sic incipit: Tobyas ex tribu et civitate Neptalim. que est in superioribus partibus Galilee supra Naason post viam. que ducit ad occidentem. in
sinistra habens civitatem Japhet.
etc. Et sic sciendum. quod est tribus Neptalim
una de xij tribubus Israel et civitas Neptalim. et dicitur quod hec
civitas Neptalim fuit Jotaprata dicta. in qua Josephus fuit obsessus a
Romanis et captus. ut ipse testatur in libro suo. et nunc Syrim dicitur:
distat autem a Saphet per quatuor miliaria. In hoc loco diebus duobus
permansi: videtur enim quod fuit locus fortissimus ad expugnandum.
De Neptalim ad octo miliaria. est Magdalum. castellum Marie et
Marthe. sororum Lazari. et distat a Bethulia per octo miliaria et est
situm in monte et habet a parte occidentis et aquilonis planiciem magnam
et spaciosam valde.

Torna all'inizio