Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 71


XL
De ornatu persone et mense et domus.
(1) Artificialis species superducitur et facies obducitur naturalis,
tanquam hominis artificium artem superet creatoris.
Non sic, non sic. «Considerate, inquit, lilia agri, quomodo
crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis quoniam
nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut
unum ex istis». (2) Absit autem ut adulterinus color comparabilis
sit nativo: quinimmo, cum facies adulterino colore
fuscatur, os abhominabili fetore corrumpitur. «Universa vanitas
omnis homo vivens». Quid enim vanius quam pectere
crines, ungere faciem, planare cesariem, tingere genas, producere
supercilia, quando quidem «fallax sit gratia et vana
sit pulchritudo»? «Omnis caro fenum, et omnis gloria eius
quasi flos agri», quoniam «tanquam fenum velociter arescunt
et sicut holera herbarum cito decident».
(3) Ut autem ornatum persone preteream, ne malignius
quam verius videar aliquos succensere, quid vanius quam
ornare mensam mantilibus picturatis, cultellis ebore manicatis,
vasis aureis, vasculis argenteis, cuppis et nappis, varalibus
et gradalibus, scutellis et coclearibus, fuscinulis et
salariis, bacilibus et urceolis, capsulis et flabellis?
(4) Quid prodest pingere cameras, ditare perticas, paliare
vestibulum, substernere pavimentum, componere lectum
inflatum plumis, opertum sericis, obductum cortinis aut

Torna all'inizio