et tam boni balistarii cotidie in castello imperatoris latitabant, 
quod fere nemo Cremensis poterat contra castellum supra 
suas machinas se opponere, qui ab ipsis balistariis non 
interficeretur, nihil proficiente lorica. Ipsemet quoque 
imperator optime noscens sagittare, ut extimo, multos de 
Cremensibus interfecit. Quocirca Cremenses maxime perterriti 
intollerabilibusque vigiliis, quas assidue faciebant, 
fatigati, ex magna parte sauciati ac iram et dolorem ducis 
Conradi, qui milites suos amiserat, metuentes, quoniam etiam 
quam plurimi, qui ab initio castrum defensaverunt, ex ipso clam 
exiverant imperatori et aliis principibus se tradentes et assidue 
magna ipsorum copia clam exire properabant, paventes etiam, 
ne per vim caperentur,— quod si eis acciderit, sciebant maiorem 
ipsorum partem a Teutonicis et maxime a Cremonensibus, 
quos per longum tempus offenderant, gladio fore perituram — 
consilium inierunt eum imperatore fedus faciendi ac de 
manibus ipsius qualitercunque se eripiendi. 
Quod imperator per legatos ipsorum audiens, quoniam 
pius erat atque misericors nec ipsorum mortem cupiebat, Dei 
voluntatis imitator, qui non vult "mortem peccatoris, sed ut 
convertatur et vivat", legatis respondit, dicens: ut, si Mediolanenses 
atque Brixienses omnes, qui intra ipsum castrum 
fuerant, absque omnibus armis, que infra castrum habebant,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |