3. Praeterea, quod est omnibus modis unum, est magis unum quam quod est 
quodammodo unum, et quodammodo non. Sed quaedam sunt unita et in natura 
et in persona, sicut quatuor elementa in corpore humano. Cum igitur in Christo 
facta sit unio in persona, et non in natura, videtur quod ad minus multae uniones 
sint maiores ista unione. 
SED CONTRA est, quod dicit Bernardus in libro de Consideratione, quod 
inter omnes unitates arcem tenet unitas Trinitatis, et post ipsam est unitas 
dignativa quae est in Christo. Ergo videtur quod post unitatem divinae naturae 
ista sit maxima. 
Quaestiuncula III 
1. Ulterius. VIDETUR quod unio non differat ab assumptione. Assumptio enim 
dicitur quasi ad se sumptio. Sed quidquid ad se sumitur, aliquo modo sumenti 
unitur. Ergo assumptio est idem quod unio. 
2. Si dicatur, quod differunt, quia uniens est unitum, sed assumens non est 
assumptum; contra. Uniens est agens unionem. Sed non omne agens unionem 
est unitum, sicut patet de Patre et Spiritu Sancto. Ergo illa differentia nulla est. 
3. Si dicatur, quod assumptio praecedat unionem; contra. Ante primum non potest 
esse aliquod prius. Sed in primo instanti suae conceptionis fuit unio in Christo. 
Ergo assumptio non praecedit unionem; et ita non videtur quod differant. 
SED CONTRA, divina natura dicitur unita humanae naturae. Non autem dicitur 
assumpta. Ergo assumptio et unio differunt. 
Solutiones 
Solutio I 
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod unio relatio quaedam est. 
Omnis autem relatio, secundum Philosophum, fundatur vel 
supra quantitatem, secundum quod reducitur ad genus quantitatis, aut supra 
actionem vel passionem. Unum autem reducitur ad genus quantitatis quasi 
principium quantitatis discretae; et supra ipsam fundatur identitas, secundum 
quod est unum in substantia; aequalitas, secundum quod est unum in quantitate; 
similitudo, secundum quod est unum in qualitate. 
Unitio autem est quaedam actio vel passio qua ex multis efficitur aliquo modo 
unum; et hanc actionem sequitur ista relatio quae est unio. Relationum autem 
tam harum quam illarum quaedam innascuntur ex motu utriusque: et tunc 
oportet quod illae relationes sint realiter in utroque extremorum, sicut paternitas, 
et huiusmodi: quaedam autem innascuntur ex motu unius sine immutatione 
alterius, quod accidit in his quorum unum dependet ad alterum, et non e converso, 
sicut scientia ad scitum; et in talibus relatio est secundum rem in eo
  |  
  |