Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 138


atque cum magna animi exultacione illos in ecclesiam usque de-ducunt
. mox ergo imperator ante crucem prostratus diucius oravit,
indeque surgens sanctorum vestigiis patrum advolvitur et illorum
pedes, regiam dignitatem parvipendens, cum multis lacrimis sepissime
exosculaus, orat ut pro se Dominum precarentur, a quibus,
oracione percepta, cum magna reverencia elevatur et, osculatis
omnibus, postquarn eum diligentissime de Dei servicio et de diligenda
iusticia, de defensione peclesiarum et iura sacrarum ammonuerunt,
simul cum eo deambulantes, omnia monasterii edificia
circumierunt. obsecrantibus autem sanctis patribus imperatorem
ut vel uno die apud eos demoraretur, libentissime annuit impetratis
et ibidem, ut sancti patres voluerunt, cum eis demoratus est. post
acceptam vero refeccionern predictus imperator famulos Christi ad
se venire rogat; quos ut vidit de solio suo se erigens et obviam
eis procedens honorifice salutavit eos et resalutatus ab eis per ma-num
illos apprehendens iuxta se rogat sedere. quibus residentibus
cepit imperator illorum nimis laudabilem attollere conversacionem,
aspiciens humilitatem habitus, glorie secularis contemptum, ciborum
parsimoniam et in divinis laudibus iugem perseveranciam. et iterum
de solio suo erigens se salutavit eos. asserebat enim se neque in
Francorum provincia neque in aliis terrarum partibus constitutis
monasteriis aut audisse aut vidisse tunc temporis tante religionis
viros, et iccirco se obnixe petere ut ab ipsius imperiali munificencia
aliquid accipere dignarentur pro sua suorumque incolumitate, pro
regni stabilitate et future vite, mercedis augmento. idipsum autem
universi comites cum magnatibus, episcopis, abbatibus, ducibus,
marchionibus et universis illorum vestigiis prostrati agebant prin-cipibus,
et inquit imperator: «Iustum est ut a nostra excellencia
tam religiosi et probabiles vite patres diciora et ampliora dona
accipiant et locus iste ab imperiali potencia sublimetur, quatenus
nos et nostri heredes cunctique nostri fideles, suffragante
beatissimo levita et martire Vincencio et intercedentibus istis
presentibus atque futuris Dei servis, mereamur accipere a piissimo

Torna all'inizio