Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 120


est nuncupatiue sed essentialiter Iesus praedicandus. Cum ergo deus
naturaliter factus sit homo, et Iesus essentialiter Iesus est credendus,
cur tu in tantum dissipis, ut minus adtendas in quo pereclitatur tuae
adsertionis obiectio, quatenus non confundaris naturaliter deo
facto homini et essentialiter Iesu nuncupatiuum uel adoptiuum
insultans inferre uocabulum? Ve, ve tibi, nisi per bonam confessionem
ad cognitionem tui ueraciter recurras auctoris.
III 28 (III 28) Vir uitae uenerabilis Fulgentius eloquentiae
perspicuo radiante splendore perfulgidus in libro tertio qui nuncupatur
'De sacramento dominicae passionis', quia redemptor noster auctor
uitae ideo a Petro apostolo perdocetur, quoniam deus uerus
incunctanter, non autem nuncupatiuus credendus sit, inter
cetera et post plurima ita subinfert: 'Ex quo igitur deus uitae auctor
hominem in unitatem personae suscepit, ex eo ille homo nomen
uitae auctoris obtinuit. Sicut ex eo quod dei filius hominem suscepit
in utero uirginali, ex eo simul deus et homo unus coepit dei
filius nominari, angelo dicente ad Mariam: spiritus sanctus superueniet
in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod
nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei'. Et illud: 'Erit enim
magnus et filius altissimi uocabitur'. Et post modicum: 'Non
solum filius dei secundum id quod natus est de homine dictus est
Christus, uerum etiam homo ille deus dicitur pro eo quod est a deo
susceptus'. De his ita satis intimasse sufficiat.
Iam nunc in bonae sincaereque fidei confessione, quia Christus
Iesus unigenitus dei patris uerus deus uerusque homo, unus idemque
proprius dei, idem ipse propriusque filius sit hominis, abolitis
prorsus cunctis ab eo, nobis tamen concessis nuncupationis seu
adoptionis insignibus, tertii huius libri series istiusmodi artius
conclusa persistat titulo finiali.
III 29 (III 29) Da mihi, obsecro, domine Iesu Christe, ueniam
peccatori de tua misericordia tota mentis praesumenti deuotione,
quia necessitate conpulsus iuxta uires intellegentiae meae te utique

Torna all'inizio