mores non clarent aut fortuna pinguior non arridet. In hac vero Deus cuncta concessit munera gratiarum,
quibus honeste vite compositio redimitur; fragrat opinio, natura dotatur, per quam sanguis
etiam posset regius honorari, si ad illius fastigii consortium tolleretur. Plane pleneque certatim in ea
conveniunt munera gratiarum: claritudo prosapie diffusa per nobilium generationes quam plurimas,
quibus is, cui nupserit, apponetur; forme species, pulchritudo aspectus, decor vultus, venustas morum
et integritas castitatis, de qua congrue dici potest hortus conclusus, fons signatus et per antonomasiam
virginei flos pudoris. Fortuna etiam ipsam supremis rote sue invexit apicibus beans illam
nec non in patruo, quem posuit Dominus in culmine verticis seculorum, credens in eius dextera
omnis terreni regiminis principatus, in fratre quoque, cui divinitus datum est cum conscriptis fratribus
principi principum assidere et tenere solium glorie inter eos. Imperantibus denique universis
per hos duos celsius sublimabimini, quibus quibus coniunctione ipsius domine quantumlibet prepotens
gloriari poterit se adiunctum, cum in eis per tot felicitatis gradus viderit se promotum. Anxiamur
igitur, ne vobis differentibus alius accipiat hanc coronam, ad quam anhelant quam plurimi
eorumque in ipsa proventura respiciunt avidi sectatores. Ideoque nobilitati vestre sano consilio suademus,
quatenus aliis postpositis hanc in coniugem assumatis, quia tunc predicabimini vere mulieris
optime vir beatus.
III 56
Recens adhuc temporis iactura preteriti cautiores fore vos admonet in futurum, ut attendentes prudentius,
quam gravia non solum rerum discrimina, verum etiam animarum et corporum seva pericula
dissensionum tempora molesta produxerint, summo opere vigiletis et caveatis attentius, ne
reformande inter vos pacis initia, que, si nunc in corde et corde processerint, prout desideramus,
communitatem, caritatem et veritatem habuerit et restitutionem vestri status prosperi verisimiliter
repromittunt, alicuius nove sentiant turbationis obstaculum vel in antique reincidant recidivum.
Sed undique discordiarum occasionibus, quantum in vobis fuerit, studiose submotis durature, Deo
auctore, tranquillitatis lenitas dampna resarciat, que severitas continue diutius hostilis concertationis
inflixit. Horum profecto consideratio nostrum interpellat affectum, ut nos, qui hec dudum attenta
meditatione pensantes operosum exhibuimus studium et studiosam impendimus operam, ut quietem
vobis in soliditate concordie pararemus, ne labores nostros effectu frustrari contrariis, quod
absit, contingat eventibus, non desistamus ab inceptis, sed reddamus vos paterna monitione sollicitos,
quatenus sic agatis caute pro viribus, quod inter se vota vestra non discrepent, sed solide coadunationis
quasi in unum alveum coadunata concordent et aliorum corda vobis in caritatis sinceritate
iniungantur; illorum precipue, de quorum amicitia et benevolentia et communiter omnibus et singulariter
singulis honor potest et utilitas provenire. Specialiter itaque circa personam dilecti filii
nostri O., sancte Marie in via lata diaconi cardinalis, vos decet attendere, quod, cum sit magnum et
honorabile Romane membrum ecclesie, in honorificentia sibi exhibita nobis et ipsi ecclesie honor
impenditur ipsiusque offensa non preteriret nos et eandem ecclesiam inoffensos. Cumque sit, sicut
nostis, vir magni consilii et circumspectionis non expers, procul dubio expedit, ut omnem inter vos
et eum dissensionis amputando materiam eum studeatis habere propitium et vobis federe sincere
caritatis unire, presertim, cum ex ipsius favore ac gratia multipliciter possit utilitatibus vestris accrescere
|
|