<XIII.> DE PRAEPOSITIONE SECUNDUM PRISCIANUM
Per quae pars <est>? Praepositio. Quare? Quia praeponitur aliis
partibus orationis. Praepositio quid est? Pars orationis, quae praeposita
aliis partibus orationis significationem earum aut complet aut mutat
aut minuit. Praepositio unde dicitur? A praeponendo: nam nomini
praeponitur, ut impius; aut verbum praecedit, ut praefero, aut adverbium,
ut indocte, vel participium, ut praecedens, <vel> coniunctionem,
ut absque, vel se ipsam, ut circumcirca.
Quaestio. Si praepositio dicta est, eo quod praeponatur, quare
etiam non suppositio dicitur, cum pleraeque praepositiones non solum
praeponantur, sed etiam supponuntur, ut cum et tenus? Dicimus
enim mecum et pube tenus. Solutio. Haec pars, licet aliquando supponatur,
frequentius tamen praeponitur, unde merito non a minori parte
suppositio, sed a maiori vocari debuit praepositio. Alia solutio. Potest
etiam dici, quia cum hae praepositiones supponuntur, non natura
praepositionis, sed euphoniae causa consideratur.
De accidentibus
Praeposi<ti>oni quot accidunt? Unum. Quid? Casus tantum. Quot
casus? Duo. Qui? Accusativus et ablativus.
Da praeposi(ti>ones casus accusativi. Ad, apud, ante, adversus,
cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, inter, intra, infra, iuxta,
ob, pone, per, prope, propter, secundum, post, trans, ultra, praeter,
supra, circiter, usque, secus, penes.
|
|