Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 677


interrogatus super primo articulo qui talis est: intendit probare etc.
respondit sic et sic.
nam secundam istum modum interrogatur
testis antequam quod aliquid ipse dicat, quod satis
est incongruum, cum interrogaciones adaptande sint dicto
testis, non dictum interrogacionibus, et notarius invenire
debeat interrogaciones ad dictum testis recipiendum exponendum
et clarificandum, non testis dictum ad interrogacionem
notarii sibi factam. unde semper notarius
debet testem facere dicere super articulo quidquid ipse scit
anteaquam ipsum interroget. postmodum debet ipsum interrogare
prout viderit expedire.
Est et alius modus quem multi tenent non solum incongruus
set reprobandus omnino. scribunt enim dictum
primi testis totaliter. postmodum dicunt de aliis testibus:
super tali articulo concordant cum primo teste. et ita, si probatur
articulus per omnes testes plenarie, non invenitur
scriptum nisi dictum unius testis. et sic, si centum essent
testes, dicta eorum non nisi unius testis vigorem
haberent, quia ubicumque dictum non concordat cum alio
nil valet. ita tenet romana curia, reprobans illum modum.
g. De interrogacionibus.
Sunt quedam alie interrogaciones, que in fine testimonii
consueverunt fieri quasi regulariter omni testi, scilicet
si attenet, in aliquo vel est familiaris aut domesticus
producentis.
Et si respondet quod attinet, queratur in quo gradu.
Item solet queri a teste, si ad eum spectat conmodum
vel inconmodum ex re de qua agitur, et si fuit rogatus
vel doctus ferre hoc testimonium, item si concordavit cum
alio teste dicere unum et idem.
Et alias interrogaciones faciat examinantis discrecio,
quas persone testificanti et dicto ipsius et negocio de
quo agitur viderit expedire.

Torna all'inizio