Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 316


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus loquitur de potentiis secundum
quod sunt proprietates quaedam eius in quo sunt. Vel dicendum, quod
Philosophus sub intellectu comprehendit voluntatem intellectui respondentem,
sicut et sub ratione quandoque comprehenditur; et ideo non est ibi comparatio
intellectus ad voluntatem, sed intellectus ad vires inferiores.
Ad secundum dicendum, quod quamvis primum principium in quolibet genere
sit perfectissimum, non tamen oportet quod omne quod est prius, sit perfectius,
cum aliquid sit prius in via generationis quod est imperfectius, sicut puer viro,
et addiscens sciente: et ita etiam cognitio quodammodo amorem praecedit.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio procedit de intellectu et voluntate secundum
respectum ad id in quo sunt. Vel dicendum, quod intellectu aliquo modo
alia animalia participant per quamdam obscuram resonantiam, inquantum sentiunt;
sicut et voluntate participant, inquantum habent appetitum sensualem,
unde et in brutis voluntarium invenitur, ut dicit Philosophus 3 Ethic., non
quod simpliciter voluntatem habeant.
Ad quartum dicendum, quod a vita contemplativa non excluditur voluntas et
amor, sicut nec intellectus a vita activa; et ideo non potest harum gradus distingui
secundum gradus duarum vitarum.
Ad quintum dicendum, quod particulare non habet naturam et rationem sui universalis
nisi secundum quod natura universalis invenitur in ipso; unde impossibile
est quod ratio universalis magis sit in particulari quam in ipso universali,
quamvis ratio alicuius alterius possit inveniri magis in particulari quam in universali:
sicut homo non potest esse magis animal quam animal commune; potest
tamen esse magis bonum, vel aliquid huiusmodi; et ideo neque verum neque aliquod
bonum particulariter acceptum potest dici praestantius quam ipsum bonum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad illas res quae sunt
infra animam; quae sunt minus spirituales quam anima.
Ad septimum dicendum, quod visio illa, non erit sine amore in praemio, sicut
nec amor fuit sine cognitione in merito: ideo tamen praemium magis attribuitur
cognitioni, meritum vero amori, quia praemium est secundum receptionem, qua
aliquis in seipso perficitur; meritum vero secundum operationem, qua aliquis in
remunerationem se extendit, et ei se coniungit.
Et quia oportet etiam ad alia respondere, ideo dicendum ad octavum et nonum,
quod illae rationes procedunt de cognitione Dei quae est supra animam; unde
amor eius cognitionem de ipso excedit.
Ad decimum dicendum, quod amor magis intrat ad rem quam cognitio: quia
cognitio est de re secundum id quod recipitur in cognoscente: amor autem de re,
inquantum ipse amans in rem ipsam transformatur, ut dictum est prius. In hac
autem via, qua perficitur anima in ordine ad res alias, dictum est, quod voluntas
cognitionem excedit, ad quam viam pertinet esse magis vel minus intimum rei.

Torna all'inizio