animas ab inferis revocat. Antonius non rethoricatur, sed toto conspicuus
orbe, litteris, ut ita loquar, uncialibus legitur. Hylarion Platones et
Phitagoras proicit, unoque contentus evangelio in sepulchralis se cellulae
antro concludit. Sed ecce daemonibus imperat, quem philosophorum
studia non exornant. Quae si tu quoque apud saeculum ut efflagitas didicisses,
fortassis hodie Dominus intra sortis suae te funiculum non haberet.
Est enim sapiencia, de qua scriptum est: Nam per sapienciam sanati sunt
quicunque placuerunt tibi, Domine, ab inicio . Et est sapiencia, de qua
dicitur: Non est haec sapiencia desursum descendens, sed terrena, animalis,
diabolica . Et o quantis haec ipsa terrena et animalis sapiencia non concessit
in prosperum, ut videlicet ante corruerent in periculum mortis quam
fruerentur optatis.
Gualterus plane magistri mei, scilicet Ivonis, socius fuit, qui per
triginta ferme annos ita per occiduos fines sapienciam persecutus est, ut de
|
|