Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 34


dupliciter. Vel secundum totam naturam speciei; et sic oportet quod in pluribus
actio eius procedat secundum illam naturam cuius actio est multiplicior, et
circa bona magis manifesta nobis; et quia naturae sensitivae actio est circa
delectabilia sensus, quae magis multiplicantur quam delectabile rationis, quod
est etiam magis occultum nobis, qui cognitionem a sensu accipimus; ideo plures
sequuntur operationes illas; et ex hoc contingit malum ipsi homini, non
inquantum est homo; quia non est homo secundum quod habet sensum, sed
secundum quod habet rationem. Vel potest considerari aliquod individuum
illius speciei; et sic contingit quod aliquis per voluntatem determinatur ad
sequendum operationes ipsius rationis per habitum virtutis; et tunc ut in pluribus
bene operatur, et deficit ut in paucioribus: sed quando adhaeret alteri naturae,
efficitur quasi alius, ut dicitur in 9 Ethic.: unde tunc est iudicium de
ipso sicut de aliis animalibus, in quibus est natura sensitiva tantum: quia in
pluribus operabitur bonum sibi quantum ad id quod factus est, ut leo per crudelitatem,
vel canis per iram, sus per luxuriam, et sic de aliis, ut dicit Boetius.
Unde constat quod malum est in paucioribus, sive comparetur
ad principium totius naturae, sive ad aliquod agens particulare.
Ad quartum dicendum, quod res habent contrarietatem ad invicem quantum ad
proximos effectus, sed tamen concordant etiam contraria in ultimo fine ad quem
ordinantur secundum harmoniam quam constituunt, sicut patet etiam in mixto
quod componitur etiam ex contrariis; et ex hoc sequitur quod agentia proxima
sunt contraria, licet agens primum sit unum: quia iudicium de agente et fine est
idem, cum hae duae causae in idem incidant.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus nullo modo sit materia, nihilominus
tamen ipsum esse, quod materia habet imperfectum, prout dicitur ens in potentia,
habet a Deo, et reducitur in ipsum sicut in principium. Similiter et forma,
quae pars est rei, est similitudo agentis primi fluens ab ipso. Unde omnes formae
reducuntur in primum agens sicut in principium exemplare. Et sic patet
quod est unum primum principium simpliciter, quod est primum agens, et exemplar,
et finis ultimus.
ARTICULUS 2
Utrum aliquid possit exire ab eo per creationem.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per creationem nihil a Deo possit exire in esse. Omne enim
quod fit possibile erat prius fieri: quia si non possibile erat fieri, et necesse non
fieri ab aequipollenti, et ita factum non esset. Sed quidquid est possibile fieri
vel moveri, est possibile per potentiam passivam; quae, cum non sit ens per se
existens, oportet quod sit in aliquo ente, quod est in potentia ad aliquid. Sed

Torna all'inizio