cens eos quoque reconciliatione, ut gentes,  
indiguisse. 
17.  Super fundamentum . Fundamentum vocat  
fidem, eamdem, inquit, fidem quam habuerunt et  
prophetae. 
18.  Ipso summo angulari . Ordo: summo angulari  
lapide existente Christo Jesu. 
CAP. III.—1 LANFR.  Si tamen audistis . Interruptio  
est sententiae usque ad aliam sententiam, quae sic  
incipit: Hujus gratia flecto , etc. 
2.  Factum est sacramentum . Sacramentum hoc de  
aequalitate gentium est, cum gente Judaeorum, de  
quo supra breviter scripsit dicens:  Ipse est enim  
 pax nostra, qui fecit utraque unum , etc., usque  jam  
 non estis hospites et advenae . 
3.  Supra scripsi in brevi . Breviter. Scriptum est  
superius, ut  notum faceret sacramentum suae voluntatis,  
 instaurare omnia quae in coelis, et quae in  
 terra . 
4.  Generationibus . Revelatum quidem fuit prophetis 
Veteris Testamenti per gratiam Dei gentes esse  
salvandas, sed quod ad aequalitatem Judaeorum  
essent venturae ut cohaeredes et concorporales cum  
eis fierent, unam et aequalem cum eis haereditatem  
habiturae, spirituale corpus, id est, unam Ecclesiam  
cum gente Judaeorum facturae aequaliter promissionis  
Dei participes, nulli nisi in Novo Testamento revelatum 
fuit. 
5.  Ut innotescat . Absconditi ad hoc ut postea multiformis 
sapientia (in hoc quod praemisit patriarchas,  
prophetas et apostolos) notificaretur coelestibus  
per Ecclesiam, id est, per ea quae geruntur in  
Ecclesia. 
6. AMBROS.  Ut innotescat . Sicut hoc erat occultum  
ut nec invisibiles virtutes potuissent hoc scire. Nunc  
vero manifestum est per ea quae erga Ecclesiam  
facta sunt.
  |  
  |