Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 4


Armita dicebatur virgo sacrificans, cui lacinia togae in humerum
erat reiecta. Legibus etiam Laurentum sanctum est,
ne pomum ex alieno legatur in armum, id est, quod humeri
onus sit.
Armentum id genus pecoris appellatur, quod est idoneum
ad opus armorum. Invenies tamen feminine armentas apud
Ennium (Ann. 598) positum.
Album, quod nos dicimus, a Graeco, quod est alphon, est
appellatum. Sabini tamen alpum dixerunt. Unde credi potest,
nomen Alpium a candore nivium vocitatum.
Albesia scuta dicebantur, quibus Albenses, qui sunt Marsi
generis, usi sunt. Haec eadem decumana vocabantur, quod
essent amplissima, ut decumani fluctus.
Albiona ager trans Tiberim dicitur a luco Albionarum, quo
loco bos alba sacrificabatur.
Albula Tiberis fluvius dictus est ab albo aquae colore: Tiberis
autem a Tiberi<n>o Silvio, rege Albanorum, quod is
in eo extinctus est.
Ambo ex Graeco ductum videtur, quod illi ampho dicunt.
Ambactus apud Ennium (Ann. 605) lingua Gallica servus
appellatur.
Am praepositio loquelaris significat circum, unde supra servus
ambactus, id est circumactus dicitur.
Ambest ita tertiae personae verbum est, ut nullam aliam
habeat declinationem.
Ambegni bos et verbix appellabantur, cum ad eorum utraque
latera agni in sacrificium ducebantur.
Ambidens sive bidens ovis appellabatur, que superioribus
et inferioribus est dentibus.
Abemito significat demito vel auferto. Emere enim antiqui
dicebant pro accipere.

Torna all'inizio