Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 443


habent marcidum; alii autem etiam aliter facientes.
Nam exeuntes domum suam faciunt tres passus, in quarto autem
faciunt unam veniam ita longam super terram sicut unus
illorum esset. Accipiunt insuper thuribulum cum incenso et igne,
adolentes desuper illam longitudinem venie ipsius; sic etiam
faciendo usque ad ydolum vadunt ipsi. Unde bene tempore
magno aliquando differunt ire ad ydolum ipsum, et sicut dictum
est semper faciendo vadunt. Cum autem sic vadunt volentes
aliquid facere, signum unum faciunt illic ubi faciunt hoc, ut
sciant quantum processerunt. Hoc autem ipsi sic continuant,
donec ad ipsum ydolum devenerunt.
3. Apud autem ecclesiam ydoli huius est unus lacus manu
factus, ad quem accedentes peregrini prohiciunt in ipsum aurum
vel argentum aut aliquos lapides preciosos, et hoc faciunt
in honorem ydoli huius et ecclesie edificationem. Unde multum
aurum et argentum lapidesque preciosi habentur in illo
lacu. Ideo que cum in ecclesia eius aliquid facere fieri volunt,
inquirunt per lacum istum et inveniunt omnia hec que in
ipso sunt proiecta. Die autem illo quo ydolum factum fuit,
accedunt illi de contrata accipientes ipsum de ecclesia et illud
ponentes super uno pulcro curru. Deinde Rex et Regina omnesque
peregrini adhuc cum populo toto, hii omnes congregati simul,
educunt ipsum de ecclesia cum cantibus magnis et omni
genere musicorum. Hoc autem ydolum cum sic educitur de
ecclesia eius, multe virgines bine et bine ipsum antecedunt
euntes canendo mirabiliter ante ipsum; deinde etiam accedunt
peregrini qui venerunt ad hoc festum et ponunt se sub isto curru,

Torna all'inizio