Salimbene de Adam: Cronica

Pag 175


Prelatus enim sine scientia est sicut asinus coronatus. Habet
enim dignitatem et stoliditatem simul coniunctam. Debet igitur
habere prelatus sapientiam pro se et pro aliis. Pro se, ut prius
faciat et postea doceat, iuxta illud Act. I: Cepit Iesus facere et
docere
. Unde illud Mat. V: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus
vocabitur in regno celorum
. Plus enim ad manum quam ad
linguam respicitur prelatorum. Ideo dicit Ecclesiasticus XVIII:
Antequam loquaris, disce. Item Eccli. XXXII: Precurre autem
in domum tuam prior et illuc advocare et illic lude et age conceptiones
tuas et non in delictis et in verbo superbo
. Item Exo. XXXV:
Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit.
Item Exo. XXXV: Hec sunt que iussit Dominus fieri, scilicet
ut diligatur Deus et proximus. Ideo dicit Io., prima IIII:
Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem
suum
. Hinc Dominus ait, Mat. XXII: In his duobus mandatis
universa lex pendet et prophete
. Quapropter, cum Deus diligentes
se diligat, ut dicit ipse, Prover. VIII, et in libro Sapientie
VII dicatur quod neminem diligit Deus nisi eum qui cum sapientia
inhabitat
, oportet prelatum habere sapientiam pro se et pro subditis
sibi commissis, ne, si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadant,
Mat. XV. Precipitur enim prelatis ut sapientiam habeant. Unde
Petrus, prima III: Dominum Christum sanctificate in cordibus
vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem
de ea, que in vobis est
, fide et spe. Item Ieronimus in primo prologo
Biblie: «Malachias propheta, immo per Malachiam Dominus
interrogavit sacerdotes legem. In tantum sacerdotis officium
est interrogatum respondere de lege. Et in Deuteronomio legimus:
Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent
tibi»
. Gregorius quoque dicit prelato illitterato: «Turpe est nimis
et indecorum, si tunc queris discere, cum questionem debeas denodare».
Ideo prelato illitterato, qui vult se saturare cum cocleario
aliorum et vult esse prelatus, et non studuit nec didicit,
dum potuit, Dominus dicit, Osee IIII: Quia tu scientiam repulisti,
repellam et ego te, ne sacerdocio fungaris michi
.
Cum autem aliquis cognoscit insuffitientiam suam quantum
ad scientiam Scripturarum et videt quod eligitur in prelatum, debet

Torna all'inizio